monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLIII <<<     >>> XLV

Caput XLIV

1 Sed ait aliquis: "Quo modo sciam quid Ionas propheta dixerit Ninevitis, utrum: "Triduum, et Nineve evertetur," an: "Quadraginta dies?"
Quis enim non videat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione inminentis exitii civitatem?
2 Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragensimo die; si autem quadragensimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in Hebraeo: "Quadraginta dies, et Nineve evertetur." Septuaginta quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamvis sub altera significatione, concurreret, admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab historia sese adtollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est.
3 Gesta sunt quippe illa in Nineve civitate, sed aliquid etiam significaverunt, quod modum illius civitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in ventre ceti triduo fuit, et tamen alium significavit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum.
4 Quapropter si per illam civitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, eversa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineve figuram gerebat, sive per quadraginta dies sive per triduum idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; per triduum vero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint septuaginta interpretes idemque prophetae ad perscrutandam altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint: "In quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris invenire; illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies."
Propter quod utroque numero significari convenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per septuaginta interpretum prophetiam, tamen unus atque idem Spiritus dixit.
5 Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab Hebraica veritate putantur septuaginta interpretes discrepare et bene intellecti inveniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo vestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex Hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putavi, quoniam utraque una atque divina est.
6 Sed iam quae restant, ut possumus, exequamur.